Christopher Tye - Miserere mei, Deus
00
Copied!
Miserere mei, Deus, quoniam conculcavit me homo; tota die impugnans, tribulavit me
Conculcaverunt me inimici mei tota die, quoniam multi bellantes adversum me
Ab altitudine diei timebo: ego vero in te sperabo
In Deo laudabo sermones meos; in Deo speravi: non timebo quid faciat mihi caro
Tota die verba mea execrabantur; adversum me omnes cogitationes eorum in malum
Inhabitabunt, et abscondent; ipsi calcaneum meum observabunt. Sicut sustinuerunt animam meam
Pro nihilo salvos facies illos; in ira populos confringes
Deus, vitam meam annuntiavi tibi; posuisti lacrimas meas in conspectu tuo, sicut et in promissione tua:
Tunc convertentur inimici mei retrorsum. In quacumque die invocavero te, ecce cognovi quoniam Deus meus es
In Deo laudabo verbum; in Domino laudabo sermonem. In Deo speravi: non timebo quid faciat mihi homo
In me sunt, Deus, vota tua, quae reddam, laudationes tibi:
Quoniam eripuisti animam meam de morte, et pedes meos de lapsu, ut placeam coram Deo in lumine viventium